monumenta.ch > Plinius > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 71
{XXIII} Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus, amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et aliam minorem, quae Patale.